Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.24
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Quia non crediderunt in Deo suo, nec speraverunt in salutari ejus. Ideo superius dixit: Ira ascendit in Israel, ut ostenderet pertinaces; nunc autem causa ipsius obstinationis exponitur. Dicit enim: Non eos credidisse in Deo suo. Et ne alterum putares esse Deum, sequitur, nec speraverunt in salutari ejus, id est in Domino Salvatore; ut non solum eis illa murmuratio invidiam faceret, verum etiam duritiam mentis post secutam damnaret.