# In Psalterium Expositio 2.28.28

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.28

Vers. 30. Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum. Ut ipsam quoque difficultatem capiendi cibi murmurantibus abrogaret, non solum circa tabernacula, verum etiam in mediis castris eorum dicit cecidisse quod magno desiderio requirebant. Castra enim a castitate dicta sunt, quod bellis exercitus occupatus foedo luxui non vacaret. Nobis autem significatur, quod intra septa sanctae Ecclesiae omnia superna munera possumus accipere, si expleri bona desideria nostra divino manere postulemus. Unde inaestimabilis virtus sermonis est, et historiae fidam complere, et spiritualibus rebus intelligenda contradere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
