Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.39
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 47. Convertit in sanguinem flumina eorum, et pluviales aquas eorum ne biberent. Hinc prima plaga inchoat AEgyptiorum. Nam sicut aqua in vinum conversa in Evangelio (Joan. II, 9) legitur, quae populorum permutationem significavit in melius, ita hic, in sanguinem conversa, denuntiat rerum spiritualium causas peccatores sentire carnaliter. Sanguis enim ad carnem ponitur exprimendam; quod Judaicum populum respexisse non dubium est. Dicit etiam et flumina et pluviales aquas eorum in sanguinem commutatas (Exod. VII, 17), ne praedicationem coelestem spiritualiter intelligerent, qui erant carnalibus sensibus occupati. Haec et sequentia ad litteram omnino manifesta sunt, quae in AEgypto contigisse divinae historiae textus ostendit.