# In Psalterium Expositio 2.28.44

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.44

Vers. 54. Et percussit omne primogenitum in terra AEgypti: primitias labaris eorum in tabernaculis Cham. Ecce decima illa plaga primogenitorum, quam ira Dei per angelos malos minabatur, exponitur. Talis enim tantaque fuit, ut Israeliticum populum, quem nolebant AEgyptii ante dimittere, ultro potius exire compellerent. Primogenita sunt quas primo loco sensibus nostris reverenter occurrunt, ut est illud mandatum summum, Deum ex loto corde diligere, proximi quoque habendam modis omnibus charitatem. Haec quando pereunt, primogenitorum amissione percutimur, et in ipsa prole rationis orbamur. Respiciamus plane quod populum AEgyptiorum decem plagis afflixerit, Hebraeorum gentem Decalogi munere decoraverit; ut hoc sacramento numeri et ultionem datam reperias, et gratiam praestitam fuisse cognoscas. Sequitur, primitias laboris eorum. Hoc est quod superius dixit, omne primogenitum. Primitiae quippe laborum ad totum pertinet quidquid humana possibilitas habere potuerit. Et sicut supra dixit, in terra AEgypti, ita et hic repetit, in tabernaculis Cham. Cham quippe fuit pater Chanaam, cujus posteritas terram ipsam possedisse cognoscitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
