# In Psalterium Expositio 2.28.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.6

Vers. 4. Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Haec quae refert patres suos de adventu Domini praedicasse, dicit nec a filiis eorum abscondita fuisse magnalia, id est a spiritualibus filiis, qui eorum imitatores fuerant. Nam quod dixit: In generatione altera, jam non Hebraeorum, sed gentium significat congregationem: quia [ms., qui] ex aqua et Spiritu sancto individuas Trinitatis beneficio regenerantur; unde et illi intelligentiae vero lumine sunt repleti.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
