# In Psalterium Expositio 2.28.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.7

Vers. 5. Narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit. Ordo verborum talis est: Annuntiaverunt nobis patres nostri, narrantes laudes Domini. Facta quippe Domini narrare, laudasse est: cujus dum opera referuntur, gloria semper augetur. Virtutes ejus, significat liberationes, quas fecit in populo Judaeorum, quando eos de Pharaonis impia potestate liberavit. Mirabilia vero, quod eos in deserto magnalibus pavit, quod eis gentes potentissimas levissima concertatione subjecit. Addidit, quae fecit, ut non tantum promissa, verum etiam completa esse viderentur. Haec autem cuncta ex Testamenti Veteris referuntur historia. Historia est enim praeteritarum rerum fida commemoratio, ab aetatis nostrae memoria remota.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
