# In Psalterium Expositio 2.28.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.28.8

Vers. 6. Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel. Venit ad illud quod superius dixit: Loquar propositiones ab initio. Initium quippe. Vetus est Testamentum, unde inferius dicturos est. Illud fortasse commemorat in Jacob testimonium suscitatum, quando cum angelo colluctans, in praefiguratione futurorum tactus uno femore claudicavit: significans Israeliticum populum partim fidei firmitate constare, partim a sua potius salute discedere. Hoc enim fuit populi erraturi, vel credituri testimonium, quod Jacob concertatio illa praedixit. Suscitatum autem dixit, quasi in lucem redditum, quod somno ignorantiae videbatur oppressum. Ipsum est quod superius promisit: Aperiam in parabolis os meum; scilicet quoniam ab isto initio erat talia locuturus. Sequitur, et legem posuit in Israel, ut eos utique devotos esse suo Domino commoneret, ne vaga voluntate permissi in devios laberentur errores. Proprie dictum est, legem posuit, quasi peccatoribus jugum, levibus pondus, erraturis vero contestationis exemplum. Unde alio loco ait: Quia justo lex non est posita (I Tim. I, 9). Hoc est quod superius dixit: Loquar propositiones ab initio. Sed haec congrue suis locis, diligens lector, aptabis: quia ubique ista commemorare fastidium est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
