Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Qui de propriis viribus desperat, necessario ad auxilium omnipotentis judicis currit, ut quod actibus propriis conferri non potest, pietate sancti nominis tribuatur. Ideo enim Salvator dicitur, quia in se sperantes salvat, et imminentes peccatorum poenas commutat in praemia.