# In Psalterium Expositio 2.29.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.29.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.29.14

Vers. 12. Nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Reddit causam cur petiverit plebem Domini debere liberari, scilicet ne illud usitatum dicatur a perfidis: Ubi est Deus eorum? Nam quamvis fideles diversa flagella patiantur, istud tamen ab eis non potest ferri, quando creaturarum omnium insultatur auctori. Dicendo enim, Ubi est? putatur aut praesens non esse, aut non posse defendere. Et respice quam necessarie inter calamitates suas illud opprobrium commemorat, quod ad divinam pertinebat contumeliam. Sequitur, et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Hic est subaudiendum, vindicta, quam solet Dominus de perfidis facere, quando eos cogit desideria prava damnare. Cum dicit, coram oculis nostris, celeritatem postulat ultionis; ut videat fieri quod aliquando noverat posse concedi.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
