# In Psalterium Expositio 2.29.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.29.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.29.15

Vers. 13. Vindica sanguinem servorum tuorum, qui effusus est. Tertiam partem quae restabat exsequitur, ut vindicet sanguinem fidelium, qui pro ejus nomine martyria pertulerunt. Vindicatio est enim per quam vis et injuria justa retributione defenditur. Sed hic illud videtur optari, quod ad conversionem respicit inimici. Nam cum hic in eis temporaliter vindicatur, interitum aeternae damnationis evadunt; sic enim in Apocalypsi legimus (Apoc. VI, 10): Sub ara Dei martyrum animas postulare ut divino judicio vindicentur. Quae vindicta accipienda est ad modum quem diximus, quia beati viri crudeliter se non expetunt vindicari, cum acceperat monita: Orate pro inimicis vestris, benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44), et his similia. Ad postremum ipse Dominus praeceptorum suorum potentissimus exsecutor in cruce positus ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
