# In Psalterium Expositio 2.29.17

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.29.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.29.17

Vers. 15. Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. Tale est Redde quale quod superius dixit, Vindica; quod etsi afflictionem tribuit corporum, salutem tamen efficit animarum. Vicinos, finitimos dicit, de quibus superius ait: Facti sumus opprobrium vicinis nostris, Septuplum perfectionem significat muneris coelestis, quod accipimus quando Spiritus sancti illuminatione complemur, de quo et alio loco dictum est: Argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Quod ad conversionem ipsorum non est dubium pertinere, quando sic recipiunt, ut in bonis partibus commutentur. In sinu eorum, utique in animarum secreto debemus accipere, ubi semper fit gloriosa conversio. Sequitur, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. Fecerunt injurias, dicant laudas; fuerunt increduli, sint devoti; exstiterunt superbi, fiant humiles. Tunc enim Dominus gloriose vindicatus agnoscitur, quando maledicorum ore laudatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
