Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Nos autem populus tuus et oves gregis tui, confitebimur tibi in saeculum. De illis (sicut arbitror) dicit reliquis qui Mathathiae studio congregati, legem Domini custodire meruerunt. Istae revera sunt oves Domini, quae ejus gloriam confitentes in fidei firmitate manserunt. Potest autem hoc et generaliter accipi, ut ibi mixtus videatur ct populus Christianus: quoniam (sicut saepe dictum est) ex duobus populis congregatio facta est una sanctorum. Intuendum autem est lamentationem suam qua suavitate concluserit, ut Domini dicat esse gregem, pro quo devotissimus supplicabat, ne diutius irasceretur eis, quos suos esse meminerat.