Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.20
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Secundus iste jam psalmus est qui honorabilem Jerusalem pia lamentatione deflevit. Sed sciendum quod septuagesimus tertius captivitatem continet quam pertulit sub Romanis: iste vero Antiochi regis deflet sacrilegam et crudelissimam vastitatem. Considerandum quoque et alta mente condendum est quod charitatis studio commonemur Ecclesiae bonis laetari, et iterum calamitatibus ejus vehementer affligi. Legitur enim: Felices qui gaudent in pace tua, et felices omnes qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis! Quapropter convenit ul quod unicuique fidelium provenerit, ad nostros dolores proximitatis studio transferamus, sicut Apostolus dicit: Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Hinc enim charitas illa praecelsa conquiritur, hinc praedicata unitas invenitur. Etsi causam boni istius altius perscruteris, hinc et illa coelestis affectio gignitur, quae Domini Ecclesiam locupletare monstratur.