Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam. Quamvis longis ante temporibus David fuerit, quam rex existeret Antiochus, omnia tamen more suo quasi transacta refert, quae Spiritu sancto repletus praevidebat esse ventura. Hinc est quod Asaph deflens subito clamabat ad Dominum: Venerunt gentes, tanquam jam muros erumperent, et formidata captivitas introiret. Gens enim dicta est, quod uno sit genere procreata. In haereditatem, Jerusalem significat, ubi erat haereditas Dei in sanctis hominibus constituta: qualis fuit Matathias, Eleazar, septem fratres cum sancta matre; quales fuerunt mille, qui, ne sabbatum violarent, omnes se passi sunt ab hostibus quietis manibus interire; et caeteri quos notitia minime comprehendit. Addidit, tuam, ut excitaret judicis animum contra adversarios truculentos: dicens eos venisse ad laesionem rei, quae ad judicem pertinebat. Haec oratores latius copioseque dixerunt, cum adversariis suis odium facere invidiamque niterentur.