# In Psalterium Expositio 2.29.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.29.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.29.7

Vers. 5. Facti sumus opprobrium vicinis nostris, derisui et contemptui his qui in circuitu nostro sunt. Gloriam illam Jerosolymorum toto orbe mirabilem usque ad opprobrium dicit venisse vicinorum, ut quanta prius nobilitate resplenduit, lania postea abominatione sorderet; sicut et Jeremias in Lamentationibus ait: Quomodo sedet sola civitas qua abundabat populis, facta est ut vidua qua multiplicata erat in nationibus: princeps in regionibus facta est in tributo (Thren. I, 1). Et paulo post: Hac est civitas quae dicebatur corona gloriae, jucunditas universa terrae (Ibid. II, 15). Sequitur derisui, et contemptui his qui in circuitu nostro sunt. Eadem repetita diversitate congeminat, ut illud quod dixerat opprobrium, clarius monstraretur. Dicit enim Hebraeos fuisse derisui, qui prius fuerant Domini devotione reverendi. Contemptui vero tunc sunt habili, quando eos captivitati traditos videbant, quibus pridem tot regna cessisse cognoverant. Nec vacat quod additum est, qui in circuitu nostro sunt: quia semper graviora sunt opprobria quae vicinitas novit, dum assidua reputatione suscipitur, quod longinquitatis beneficio minime sustinetur. Sic totus iste textus a principio crescens, schema istud nobilissimum facit quod vocatur auxesis, Latine vero nuncupatur augmentum, libi sunt oratores qui ad artem verisimilem veritatis officia transtulerunt? Ecce quibus argumentis agit simplicitas ingeniosa, non malitiosa calliditas.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
