# In Psalterium Expositio 2.30.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.1

In finem, pro his qui immutabuntur, testimonium Asaph, psalmus. Doctis viris et in auditorio Christi salutariter eruditis si quis usitata repetere conetur, offendit. Nam cum omnia tituli istius verba jam nota sint, restat ut hoc quod noviter dixit testimonium Asaph perquirere debeamus. Iste Asaph ante trepidus, ani e sollicitus, qui pro Synagogae peccatis visus est psalmis prioribus exorare, tanta nunc praesumptione completur, ut jam commutatis in melius testimonium conversionis praebere videatur. Dicit enim de primo adventu Domini Salvatoris, qui hominem deterioratum lege peccati, ad sanctae conversationis dona perduxit, translatamque vineam de AEgypto potentiae suae radice solidavit. Hoc est quod dicit testimonium pro his qui immutabuntur. Cantatur ergo hymnus iste de adventu viri agricultoris, et vinea Domini, ul jam non obscuris, sed manifestis precibus ejus postuletur adventus. Qui psalmus ejusdem rei secundus esse dignoscitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
