# In Psalterium Expositio 2.30.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.10

Vers. 8. Vineam ex AEgypto transtulisti; ejecisti gentes, et plantasti eam. Venit ad secundam sectionem, in qua per mysticas figurationes, quae fuerunt gesta commemorat. Quod schema dicitur metabole, unius rei frequens iteratio sub varietate verborum. Per hos enim sex versus usque ad tertiam divisionem, vinea ista describitur. Vineam enim dicit Hebraeorum gentem, quam positam in typo constat Ecclesie, unde fidelium nata est congregatio populorum. Vinea quippe a vitibus dicta est. Hanc ex AEgypto deduxit magnis notisque miraculis, et expulsis gentibus, id est, Amorrhaeis, Cethaeis, Jebusaeis, caeterisque aliis finitimis eorum, Unquam mirabilis plantavit agricola. Hoc est testimonium redditum de immutatis Hebraeis, quod continetur in titulo. Vinea siquidem Ecclesiae et hic pulcherrime comparatur: quoniam sicut illa inter folia caduca necessarios infert fructus, sic et ista inter turbas umbratiles peccantium ornatur fruge sanctorum, qui saeculi hujus afflictione tau quam torcularibus pressi, saporem norunt emanare dulcissimum. Sive quia fossa plus proficit, et putata multiplicatur, quod soli merito datur Ecclesiae, quae solet passionis falce crescere, et persecutionum plagis in sancio populo semper augeri. Sed haec vinea quemadmodum per universum mundum dilatata sit, subter edicitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
