Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radiees ejus, et repleta est terra. isti vineae fructuosae, quae mundi spatia comprehendit, viam fecit Dominus, dum ejus conspectibus apparere dignatus est. Ipsa enim proficiendi fuit causa, ut suum videret agricolam, et ab eo imbrem praedicationis acciperet, quatenus fructus suavissimos procrearet. Sequitur, et plantasti radices ejus, et repleta est terra. Radices ejus sunt prophetae coelestis Regis operatione plantati: ex quibus illa felices palmites tendens, universum mundum quasi amoenis fidei umbraculis occupavit.