# In Psalterium Expositio 2.30.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.12

Vers. 10. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Latitudo et altitudo istius vineae decenter exponitur. Illos enim novit operire quos nutrit, quoniam ejus umbra fructifica!, et amplius facit crescere, quae magis tegere comprobatur. Sed qualis est ista vinea qum montes operit? Utique superna, quoniam quaelibet altitudo terrarum cuncta sub coelo est. Sequitur, et arbusta ejus cedros Dei. Quia cedros dicit, bene arbusta posuit; viles enim quando in arbores ascendunt, arbusta nominantur. Sed quamvis in trigesimo psalmo cedros pro superbia designanda positas dixerimus, tamen quoniam hic est additum Dei, martyres debemus advertere, qui in Ecclesia Christi in altissima sunt cacumina constituti. Et hos Ecclesia protegit, quoniam in ejus esse gremio comprobantur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
