Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Incensa igni et effossa manu ab increpatione vultus tui peribunt. Incensa igni et effossa manu, humana vilia significata debemus advertere. Incenditur quippe aliquis igne cupiditatis, sive calore superbiae, quando crimina nefanda commiserit. Effossa vero manu sunt, cum per operationem sceleratam aliis praeparamus insidias, et decipere volumus nescientes, dum nos in ipsam magis foveam corruamus. Haec ergo peccata, ab increpatione vultus Domini peribunt, quando illis dicendum est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 14). Non enim ulterius visuri sunt, quem propter sua scelera perdiderunt.