# In Psalterium Expositio 2.30.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.19

Vers. 18. Et non discedimus a te; vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Ad superiora respicit pars ista versiculi. Dicit enim: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, id est, ut mittere digneris Filium tuum, qui reum mundum liberet a crimine peccatorum. Et non discedimus a te; id est, quem semel mente concepimus, cordis oculis jugiter intueamur; nec a te devotionem nostram possimus amovere, cujus advenire Filium magnopere cognoscimur expetisse. Et quae sit utilitas ab ipso non discedere consequenter exponitur, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Vivificabit nos, quando, peccatorum morte deposita, ex aqua et Spiritu sancio renascimur. Nomen autem ejus invocabimus, hoc significat, quoniam Domini Christi institutione salutari in oratione quotidiana nomen Patris jugiter invocamus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
