Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Domine Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Quae suavitas, quae sit utilitas versiculi hujus hinc datur intelligi, quoniam in hoc psalmo triplici eum repetitione memoravit; ut quasi prati floriferi planitiem tensam per ordines certos jucunditas rosei coloris ornaret. In ista siquidem brevitate regulam totius religionis exponit. Primum est enim, ut nos Dominus convertat; deinde, ut ostendat faciem suam; tertio, ut salvos efficiat· Non enim antequam convertat, ostendit faciem suam; nec salvat, nisi nos prius lumine suae pietatis inspexerit. Quapropter versus iste mente condendus est, quia per ipsum sub brevitate petimus, quidquid nobis expedire monstratur.