Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Qui regis Israel, intende; qui deducis velut oves [ms. A., ovem] Joseph; qui sedes super cherubim, appare. Per secundam speciem definitionis quae Graece ennoematice dicitur, Latine notio nuncupatur, magno desiderio venire Christus Dominus postulatur; ut per id quod facit, planissime indicatus esse videatur. Nam ista species definitionis non per substantiam, sed per actus suos unamquamque personam indicare cognoscitur. Recte igitur dicitur Regi coeli et terrae: Qui regis Israel, cujus arbitrio et creata sunt et administratur universa. Sed quamvis omnia in ejus potestate sint posita, illa tamen regere dicitur, quae se tractare coelesti conversatione noverunt. Ideo enim subjunctum est Israel, quia ipsos propitius regit qui eum puro corde respiciunt. Israel enim interpretatur (sicut saepe dictum est) vir mente videns Deum. Intende; ac si diceret: Supra nos lumen tuae, pietatis infunde, ut qui per nos sumus tenebrosi, aspectus lui reddamur claritate conspicui. Sequitur, qui deducis velut oves Joseph. Joseph fidelem populum debemus advertere, qui sic in caulas Domini deducitur, quasi oves ad pascua congregantur. Nam et ipsum nomen Joseph significat sine opprobrio, quod devoto populo certum est convenire. Et nola propria verba singulis data fuisse personis. Regitur qui Israel esi; deducitur qui Joseph est. Addidit, qui sedes super cherubim, appare. Cherubim, plenitudo scientiae interpretatur, in qua Christum Dominum insidere manifestum est. Sed quoniam adhuc in secreto suae majestatis erat, rogat ut beneficio sanctae incarnationis appareat; quatenus fideles suos firmissima credulitate consolidet. Et vide quia trina invocatione versus iste contextus est, ut omnia cooperari sanctam significet Trinitatem.