# In Psalterium Expositio 2.30.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.30.4

Vera. 2. Coram Ephrem, et Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. Ista nomina constat esse gentis Hebraicae, ante quos ut appareat, spirituali virtute deprecatur; hoc est, ut (sicut promissus fuerat per prophetas) ex Judaeorum gente nascatur. Sed quoniam non incassum haec nomina more Scripturae divinae videntur aptata, interpretationes eorum studiosissime requiramus. Ephrem interpretatur fructificatio; Benjamin, filius dexterae; Manasses, oblitus. Has virtutes inesse constat Domino Salvatori; fructificavit enim quando ad tempus corpore trucidato, ad perpetua coelorum regna surrexit. Filius dexterae, id est Filius omnipotentis Patris. Oblitus, illud indicat quando injuriarum suarum oblitus, in cruce positus pro Judaico populo supplicavit. Orabat ergo ut in his virtutibus veniret, quas eum facturum esse nullatenus ambigeret. Sequitur, excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos. Quantam nobis utilitatem per incarnationem Domini noverat esse tribuendam, tanto studiose deprecatur ut excitet potentiam suam, el veniat ad peccata humani generis abluenda. Quod enim desiderium, quae preces, quae vota sufficiant illud expetere, quod mundum possit a sua impietate salvare?

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
