Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Quoniam credebat in se mirabilia facienda, juste Deum invocavit virtutum, qui solus praevalet de incredulitatis morte liberare. Et quia se noverat esse distortum, converti se magnopere postulavit. Hoc enim cui conveniat facere, nisi virtutum Domino, qui solus potens est quae vult universa complere? Post conversionis autem beneficium, apte sequitur, ostende faciem tuam; quia solet Divinitas homines jam converso corde respicere. Quod enim addidit, et salvi erimus, evidenter significat Dominum Salvatorem, cujus revera sumus incarnatione salvati.