# In Psalterium Expositio 2.31.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.1

In finem, pro torcularibus, Asaph, quinta sabbati. Pro torcularibus, Ecclesiam significari superioribus est titulis indicatum; sed quoniam ibi hanc praefigurationem in uvarum expressione posuimus, nunc in baccarum vindemiis explicemus. Cum tunsus acervus olivarum subjectus fuerit agricolarum arte ponderibus, nimiaque coeperit pressura torqueri, et amurcam coenosam, et oleum pinguissimae puritatis emanat. Quod in Ecclesiae persecutionibus fieri posse non dubium est, quando et Deo puras mentes declarat, et faecilentas conscientias evidenter assignat. Quinta vero sabbati, significat a sabbato quintum diem, quando Dominus in conditione rerum ex aquis creavit animalia, sicut Genesis lectio decursa testatur: Dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum (Gen. I, 20). Hoc ad baptismatis gratiam similitudine decora conjungitur; quae revera animalia viva sua fecunditate producit, dum sanctificate aquae immaculatos rendunt, quos pollutos propriis sceleribus acceperunt. Sed ut partibus res expositas in unam seriem colligamus, intentio tituli talis est, ut In finem designet Dominum Christum; pro torcularibus Ecclesiam; Asaph congregationem; quinta sabbati baptizatos. Unde colligitur psalmum in Ecclesia Domini regeneratae congregationi esse locuturum. Hic enim Asaph ad historiam quidem loquitur Judaeis; sed melius spiritualiter intelligitur de populo Christiano.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
