# In Psalterium Expositio 2.31.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.31.13

Vers. 12. Si plebs mea audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Quaerendum est quare plebem dixerit suam, quae eum non erat auditura? Suam dixit, quia ei legem dedit, miracula magna monstravit; ut culpa cresceret, cum in eum plebs electa peccasset. Et nota quemadmodum se in hoc primo versu subsequentia verba declarant. Quod dixit, plebs mea, hoc significat Israel. Quod ait, audisset me, hoc vult intelligi, si in viis meis ambulasset. Ille enim et audit Dominum, et in viis ejus ambulat, qui mandatis ipsius non repentur adversus. Et vide ordinem fuisse servatum. Prius enim est doceri nos, ac deinde audita compleri. Sequitur praemium quod mereri non potuit indevotus: Ad nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Generaliter sunt accipienda quae dicta sunt, quia tunc ille resistit inimicis nostris, quando ei fuerimus humili satisfactione devoti. Nam si Deo male agendo resistimus, ille iterum nostris non contradicit inimicis; nec manum defensionis super cos ponit, qui se ab ipso superba reluctatione subduxerint. Unde intelligere debemus, quando a nobis avertitur, non esse pietatis defectum, sed magnae ultionis aculeum. Suspenditur enim interdum a defensione sanctorum, quando tribulationibus et afflictione tentantur. Sed justos sic tentari patitur, ut non deserat; impios autem sic tribulari permittit, ut se ab eis reddat alienum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
