Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Inimici Domini mentiti sunt ei; et erit tempus eorum in aeternum. Post verba Domini redit Asaph ad tertiam partem, inimicos ejus digna exsecratione redarguens· Mentiuntur enim qui bonis se pollicitationibus obligantes, in pessimos iterum relabantur errores. De paganis enim dici non potuit, qui nulla fuerant Damini promissione constricti. Et ne forsitan quod eos florentes in hoc mundo vides, crederes jam relictos, addidit, in aeternum erit tempus eorum, scilicet punitionis, quando illis dicetur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41); de quibus etiam legitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Quod schema eclipsis Graece, Latine defectus dicitur: sed non qui per ignorantiam deficit, sed qui se, ut potissimum quaeratur, abscondit.