Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.16
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Redeamus nunc ad sententiam superiorem, et more apum dulcissimis floribus insidentes, assidua repetitione suavia mella carpamus: quia res salutaris quotiescunque repetitur, necessaria semper inde sumuntur. Quapropter studiosissime perquiramus quare sit dictum: Non erit in te deus recens, si revera volumus esse Israel? In hoc enim verbo fidei totius virtus sanctissima continetur: in hoc sermone ineffabilis ilia majestatis natura declarata est. Nam si deus recens non accipitur, coaeterna sibi sancta Trinitas sine dubitatione sentitur: quia junior ibi non est, ubi senior non probatur. Aeternus est igitur Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus. Distinctio enim in personis, unitas cognoscitur in natura. Omnipotens Paler, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; trinum quidem nomen, sed una virtus, una potentia. Filius a Patre incomprehensibililer genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio ineffabiliter procedens: potestas non accidens, sed individua manens. Summitas sociabilis, regnum sine fine, gloria sempiterna, quae sola creat, sola peccata dimittit, ct coelorum regna concedit. Sequitur, Neque adorabis deum alienum. Deus alienus est, qui in sacrilegas culturas dementium hominum pravitate pervenit; non essentiam deitatis habens, sed honorem falsae majestatis accipiens; non qui homines creavit, sed qui est ab hominibus fabricatus. Alienus revera, quoniam alienata mente repertus est. Hoc si utrumque refugimus, veri Dei gratiam promeretur, quia[ed. ,qui] novit de se male sentientes abjicere, et recte credentibus beneficia digna praestare.