Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Exsultate Deo adjutori nostro: jubilate Dea Jacob. Asaph iste, quem saepe diximus significare Synagogam, populos commonet fideles, ut non desinant cum summa laetitia Deo laudes dicere, qui eos a saevissimis periculis est dignatus eripere. Adjutori autem quod dixit, verus Deus tali verbo declaratur: quia fictitius deus non est adjutor, sed elisor; non sanans, sed vulnerans; non sublevans, sed valde demergens. Nostra enim dum dicit, devotos se commonere testatur. Jubilate dictum est a juvando, id est delectando; ut quibus non poterat exsultatio verborum sufficere, in abundantissimam atque inexplicabilem laetitiam prosilirent: docens gaudentibus animis Domino debere gratias agere, non confusos aliqua anxietate cantare. . Nam si terrena despicimus, semper ex illo laeti sumus, ad quem mens incerta atque titubans non potest pervenire. Jacob significat populum Christianum, cui anterior Synagoga consentit, dum ad istum per gratiam translatum est, quod illi constat ablatum. Hi sunt quos dixit: Quinta sabbati, qui de sacra scilicet regeneratione nascuntur.