# In Psalterium Expositio 2.32.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.32.5

Vers. 3. Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. Interjecto diapsalmate venit ad secundam partem, in qua commonet enixius Judaeos, ut debuissent intelligere quem videbant, et adverterent humilem propter se factum, cui coelorum potestates dominationesque deserviunt; pupillum fuisse, qui rector est omnium; egenum, qui donando nescit expendi; pauperem, cujus sunt omnia quae in coelo el in terra creata sunt. Ipsum ergo commonet justificari, quem Judaeorum protervia desiderabat exstingui. Pulchre autem dictum est, pupillo, cui pater carnalis humana solatia non praebebat. Nam sicut ante mundi constitutionem Verbum sine matre fuit, ita tempore incarnationis suae idem ipse Dominus Christus exstitit sine patre terreno.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
