Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.32.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Vos autem sicut homines moriemini, et sic ut unus de principibus cadetis. Superiorem versum dixit ad justos, nunc verba deflectit ad impios. Increpat enim incredulos, qui mori potius per superbiam quam per obedientiam vivere maluerunt. Dicendo enim: Sicut homines, significat utique peccatores, qui nullo pretio sunt redempti, nec de obnoxiis facti sunt liberi. Adjecit, et sicut unus de principibus cadetis. Unus de principibus significat diabolum, qui de coelo projectus corruit, et poenam suae perversitatis invenit.