Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.33.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Singula singulis reddit. Nam contra illud quod ait, Ne taceas, subjungit, Quoniam ecce inimici tui sonuerunt; contra illud autem quod dixit, neque compescaris, causam reddit, et qui oderunt te extulerunt caput. Sed hoc lotum ad Antichristi magis tempora competenter aptatur, quando inimici Domini tumultuosis seditionibus insonabunt. Et bene non posuit, loculi sunt, sed sonuerunt; ut eis hominum merito negarentur verba, qui voces rationabiles non habebant. Intende etiam quod plurali numero dixit, qui oderunt; et sequitur, extulerunt caput, dura capita dicere potuisset: sed omnibus insanis unum est caput Antichristus. Quod ideo dicit elatum, quia inulta potestate gloriabitur, ut se etiam deum dicere praesumat excelsum.