# In Psalterium Expositio 2.33.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.33.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.33.6

Vers. 4. Dixerunt: Venite, disperdamus eos de qente, et non memoretur nomen Israel amplius. Refert inania verba dementium, quae merito superius sonuisse posuit quam locutos Hac enim intentione facienda est Antichristi persecutio illa saevissima, ut Christianum nomen de orbe terrarum quasi malum aliquod funditus abrogetur: nescientes quia dum servos Christi necare cupiunt, sanctorum numerum assidua persecutione complebunt. De gente autem quod posuit numero singulari, significat populum Christianum; nam quamvis de mullis gentibus doceatur esse collectus, merito gens dicitur una, quae de uno fonte baptismatis noscitur esse procreata. Sive ille persecutor unam gentem dicere potuit, quos in unam voluntatem sociatos esse coguovit. Seu per figuram exallage potest accipi, id est per mutationem, quando pro numero plurali ponitur singularis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
