# In Psalterium Expositio 2.33.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.33.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.33.7

Vers. 5. Quoniam cogitaverunt consensum in unum: adversum te testamentum disposuerunt. Testamentum in divinis Scripturis non solum dicitur mortuorum, sed etiam pactum inter vivos habitum: quoniam mentes paciscentium interveniens Scriptura testatur. Sic enim Laban et Jacob fecisse legimus testamentum (Gen. XXXI, 44), dum aliqua inter se vivi pepigisse doceantur. Pactum enim quodammodo et perditi fecisse dicuntur, quando adunato studio persequuntur eos qui ab eorum errore dissentiunt. Et inspice quoniam dicendo, contra te, adversariis fecit invidiam. Quod argumenti genus oratores ad sua studia transferentes, animos judicum soliti sunt omnimodis commovere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
