# In Psalterium Expositio 2.34.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.1

In finem, pro …torcularibus filiis Core, psalmus. Quid significet In finem, frequenter expositum est, et eum superioribus titulis pro torcularibus dixerimus ad Ecclesiam pertinere, congruit tamen diligenter inspicere cur Ecclesia visa est tale nomen accipere. Uva pendens atque intacta, et olivae bacca in arbore constituta suavissimi saporis sui non indicant dignitalem, sed cum ad torcular utraque pervenerint, nimioque pondere compressa detumuerint, tunc fructus dulcissimi liquoris emanant, qui in follibus suis reconditi non patebant. Sic Ecclesia Dei cum afflictionibus persecutionibusque conteritur, declarantur merita sanctorum, quae quietis temporibus cognita non fuerunt. Istius ergo torcularis pressura sanctificat, contritio meliorat, cujus labor coelestis fructus est, et poena praesens requies sempiterna. Nec illud vacat quod in octavo et in octogesimo, et bic, tantum pro torcularibus positum est. Significat enim ad sanciam Trinitatem hoc mysterium Ecclesiae pertinere, quod trini numeri repetitione sacratum est· Core vero calvitium interpretari supra jam dictum est. Cujus nominis interpretatio denuntiat Calvariae locum, ubi Christum Dominum constat esse crucifixum. Et ideo filii Core, Christiani modis omnibus indicantur, ex quorum persona psalmus iste cantatur. Et intende quod de pretiosissima charitate Domini psalmus iste secundus est, quae nos supra omnia gratiae divinae consociat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
