# In Psalterium Expositio 2.34.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.15

Vers. 14. Non privabit bonis ambulantes in innocentia. Malorum tantum poena est a munere Divinitatis arceri. Innocentiam vero plenam Dei constat esse muneribus, sed haec innocentia sui debet vocabuli fine cognosci. Ipse est enim innocens qui nulli nocet. Talis ergo non potest privari muneribus Dei, qui jam hic dona beatae conversionis [ms. A. et ed., conversationis] accepit. Innocens autem est qui hic disponitur in convalle lacrymarum, qui eligit abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; et his similia quae superius dixit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
