# In Psalterium Expositio 2.34.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.16

Vers. 15. Domine Deus virtutum! beatus homo qui sperat in te. Tot bona explicare non potuit, quae sanctus suus animus sentiebat; et ideo sub admiratione legendum est: Domine Deus virtutum! qui tanta bona facis, quanta homines referre non possunt. Ad postremum intulit aliquid aliud quam praemisit: Beatus homo qui sperat in te. Quod schema dicitur paraprosdocia, Latine inopinatus exitus; hoc est, cum aliud proponitur, et aliud subjungitur. Intelligamus ergo quantum possumus sensum divinum quam multiplici decore reluceat; ut illud quod multis verbis explicare non poterat, in paucitate concluderet. Beatus est enim qui spem suam in aeterna felicitate posuerit. Beatus cujus bona non occidunt. Sed postremum perfecte beatus est cujus spes in Domino jugiter perseverat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
