Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.34.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! Filius Core spirituali fecunditate regeneratus, et torcularibus Ecclesiae competenter expressus, ad futuram Jerusalem deciderat pervenire: in qua jam nulla sint pondera tribulationum, sed bealitudine secura, imperturbata felicitate poliatur. Dicendo, Quam, magnitudinem rei exprimere non potuit; sed dedit hoc infinitissime sentiendum. Quis enim possit comprehendere quo ambitu aut afflictus requiem, aut aeternitatem conditio mortalitatis exposcat? Nam quod dicit, Domine virtutum, nescio quam ibi magnam sensit inesse potentiam; ut quamvis tale munus non potuisset verbis exponere, aliquod tamen ibi bonum ingens esse monstraret. Quae figura dicitur emphasis, quae plus intellectu relinquit utique quam dicatur.