# In Psalterium Expositio 2.34.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.5

Vers. 3. Etenim passer invenit tibi domum, et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos. Cum superius animam corpusque dixerit in Domini exsultatione gaudere, hic avium ista duo genera ad quamdam similitudinem commendandam posuisse dignoscitur. Passer est nimia velocitate celerrimus, qui in silvis habitare non patitur, sed domum sibi in parietum foraminibus desideranter exquirit, quam dum invenerit nimio gaudio laetus exsultat, quia so diversarum adversitas tum ulterius patere non credit insidiis. Sic anima jucundatur, dum in coelorum regna mansionem suam senserit esse praeparatam. Turtur vero abstinentia moderatione castissimus est, qui una tantum copulatione contentus, filiis suis nidum aedificare cognoscitur; qui non ut passer praeparatam domum reperit, sed novam sibi de quibusdam particulis fabricare contendit. Huic caro nostra non irrite comparatur, quae opera sua in Domini gaudet posuisse mandato. Per hanc enim evenit, ut jejuniorum sacrificia suaviter offerantur, ut cibum pauperibus demus, ct sepeliamus defunctos, aegrotis serviamus, positos in carcere visitemus, et extera pietatis officia, quae corporalibus noscuntur ministeriis explicari. Alii turturem sanctae applicaverunt Ecclesiae: quoniam praeter Christi Domini alterius nescit habere consortium.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
