Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.34.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Altaria tua, Domine virtutum: Rex meus et Deus meus. Versus hic ad superiora respondet. Ait enim: Altaria tua, Domine virtutum, ubi jungendum est quod in primo versu psalmi dictum est, Quam amabilia sunt! Quae figura dicitur άπο κοινού, id est, a communi, quando dicta superius ad inferiora respondent. Sed quoniam anterius dixerat domum passeris, et turturis nidum, quid m eis intelligcre debuissemus ostendit. In bis enim altaribus quasi in domum gratissimam gratulatur [ms. G. et ed. ,fritinnit] fidelis anima: in his altaribus carnis opera, quae tamen sunt sancta, reponuntur. In illo altari spes firmissima collocatur, in quo beatorum animae velut in quodam perenni prandio conviviis coelestibus epulantur: ubi satietas magis incitat, nec beata esuries aliquando discedit. Addidit etiam, Rex meus et Deus meus. Rex a regendo dicitur; Deus videlicet a creando; quamvis et timorem talo nomen indicare monstretur.