# In Psalterium Expositio 2.34.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.6

Vers. 4. Altaria tua, Domine virtutum: Rex meus et Deus meus. Versus hic ad superiora respondet. Ait enim: Altaria tua, Domine virtutum, ubi jungendum est quod in primo versu psalmi dictum est, Quam amabilia sunt! Quae figura dicitur άπο κοινού, id est, a communi, quando dicta superius ad inferiora respondent. Sed quoniam anterius dixerat domum passeris, et turturis nidum, quid m eis intelligcre debuissemus ostendit. In bis enim altaribus quasi in domum gratissimam gratulatur [ms. G. et ed., fritinnit] fidelis anima: in his altaribus carnis opera, quae tamen sunt sancta, reponuntur. In illo altari spes firmissima collocatur, in quo beatorum animae velut in quodam perenni prandio conviviis coelestibus epulantur: ubi satietas magis incitat, nec beata esuries aliquando discedit. Addidit etiam, Rex meus et Deus meus. Rex a regendo dicitur; Deus videlicet a creando; quamvis et timorem talo nomen indicare monstretur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
