# In Psalterium Expositio 2.34.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.34.7

Vers. 5. Beati qui habitant in domo tua, Domine; tu speculum saeculi laudabunt te. Quid muneris conferant altaria illa praedixit. Nam si beatus hic habea tur, cui ad tempus omnia secunda procedunt, nec aliqua adversitate concutitur, quid dc illa beatitudine sentiamus, cui nec in qualitate, nec in perennitate quidquam simile reperitur? Sed quia humanis verbis hoc bonum non potest explicari, tamen unde proveniat non tacetur. Dicit enim, laudabunt te. Inde est quippe illa beatitudo mirabilis, quam ut aeternam intelligeres, subjecit, in saeculam saeculi. Sed qualis, rogo, illius saeculi ventura laetitia est, ubi dabitur copiose gaudere, et nunquam ab ea posse discedere?

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
