Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.34.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine; ascensus in corde ejus. Decursa contemplatione felicitatis futurae, venit ad secundum modum, ubi Dei famulum etiam hic ostendit beatum: ne putarentur fidelibus praemia vel hic in totum fuisse subtracta. Dicendo enim, auxilium abs te. Domine, prodidit bic labores colluctationesque difficiles. Adjecit, ascensus in corde ejus. Utique illi beato cui est auxilium a Domino, ascensus est in corde, quia semper proficit, semper ascendit, et quantum Dominus praestat auxilium, tanto altius elevatur ad coelum. Tale est enim (verbi causa) quod dicimus, cum vicerit quis libidinem auxilio Domini, ascendit primum gradum; cura dominatus fuerit superbiae, salit alterum; dum superaverit avaritiam, subit tertium; et lot gradibus evehitur quot vitiis fuerit absolutus. Sic per quintam speciem definitionis, quae Graece κατά njv λίξιν, Latine ad verbum dicitur, beati facta definitio est; complectitur enim quid sit beatus, cui est auxilium abs te. Domine.