Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.35.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem, filiis Core, psalmus. In finem, Dominum Salvatorem significare constat in titulis, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Filiis Core, psalmus. Quid significet Core, saepe jam dixi mus. Hoc tamen in summa commonere sufficiat, hunc psalmum de illis dici qui jam Domino Salvatori sincera mente crediderunt: de cujus primo advento praesens psalmus tertius approbatur.