Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.35.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Veritas de terra orta est, quando ex Maria Virgine Verbum caro factum est; sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. xiv, 6). Justitia de coelo prospexit, quando humane generi periclitanti Filius Dei mirabili dispensatione subvenit. Potest et aliter hic sensus intelligi. Veritas de terra oritur, quaudo confessio peccatoris offertur; justitia de coelo prospicit, quando fit remissio peccatorum. Quod in publicani illius oratione provenit. Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens, confitendo peccata sua Deum rogabat; justitia vero de coelo prospexit, cum descendit justificatus publicanus magis quam ille pharisaeus.