Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.35.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae. Interjecto diapsalmate venit ad secundam partem, referens quemadmodum iram suam Dominus mitigare dignatus est, et salus proveniret quibus desperatio pro factorum suorum qualitatibus imminebat, sicut in Evangelio ipse testatur: Non, sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed inspice qua mensura sit positum, Mitigasti. Prosequitur iterum culpas, quas in Dominum Salvatorem Judaeorum nefanda protervia studio perversitatis exercuit. Ab ira autem indignationis suae, subaudiendum est, quoniam Judaeorum avertit interitum, dum ad aegrotos medicus, ad pestilentia plenos auctor salutis advenit. Quod non solum ad unam gentem, sed ad beneficium totius orbis aptandum est.