# In Psalterium Expositio 2.35.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.6

Vers. 4. Converte nos, Deus salutaris noster; et averte iram tuam a nobis. Cum superius dixerit, operuisti omnia peccata eorum; modo quasi noviter petit, averte iram tuam a nobis. Sed utraque conveniunt, si consideremus tempora peccatorum. Pro illis itaque iniquitatibus quas ante fecerat populus Judaeorum, prius gratias egit, quoniam adventu Domini omnia probantur esse mitigata. Hic autem pro futuris culpis iterum rogat, quia eos in passione Domini crudelia scelera praevidebat iterum esse facturos. Denique hoc dicit, Converte, ut de persecutoribus defensores fiant, de blasphemis praedicatores, de contradictoribus discipuli. Dicendo autem nos, personam populi, de quibus loquitur sumit. Simili modo accipiendum est, averte iram tuam a nobis, ne gentem Judaicam debita possit poena percellere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
