Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.35.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Deus, tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te. Mirabili Dominum pietate deprecatur: probans quia conversionem nostram de meritis non habemus, sed ejus munere provenit, quando pro se aliquid animus salutariter concupiscit. Dicit enim: Deus, tu convertens vivificabis nos; id est, quia tu praemittis conversionis votum, ut ad vitae pervenire possimus introitum. Quod cum donaveris, tunc ilia plebs prospere laetabitur in te, quae infeliciter gaudebat in se. Hoc enim provenit conversis, quando suscipere coeperint beneficia Salvatoris.