# In Psalterium Expositio 2.35.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.35.9

Vers. 7. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Sciebat quiden Dominum esse venturum, sed rogat ut haec beneficia non tantum oculis carnalibus videat (sicut caeteri non credentes), sed purissimo cordis intueatur aspectu. Misericordia enim Patris salvator est Dominus, quem sibi illuminatione verae fidei cohors beata poscebat ostendi, non tantum carnis velamine coopertum, sed potentiae suae claritate conspicuum. Nam idem cum de ipso diceret, addidit, da nobis, id est, concede salutare tuum quasi amplectendum, quasi possidendum, quasi munere aeternae gloriae perfruendum. Perfidis enim tantum apparuit, non etiam datus. Da ergo dicit, ut cum in mente nostra coelesti dono recipitur, nullis tentationibus auferatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
